Episode 17-St. Ambrose on Action and Intention




Latin Language for Beginners show

Summary: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio viderunt et ministri fuerunt verbi. gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio. untramque igitur virtutem sanctus evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt inquit, sed etiam ministri verbi fuerunt. intentio visionis actionis est ministerium, finis autem intentionis est actio, principium actionis intentio. atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est quod Petrus et Andreas audita domini voce dicentis: faciam vos piscatores hominum sine ulla conperendinatione reliquerunt scalmum, verbum secuti sunt. sed non statim in intentione actio. ne ibi quidem adhuc actio, sed intentio, ubi dicit Petrus: domine, quare non possum te sequi modo? animam pro te ponam. Erratum: ut utamur exemplo..does anyone have a suggestion?